- VELEDA
- VELEDAVirgo fatidica, apud veteres Germanos longe lateque imperans, pro Dea in sua gente habita legitur, apud Tacitum, l. 4. Histor. c. 61. Mumius Lupercus, Legatus Legionis, inter dona missus Velledae. Ea virgo, nationis Bructerae, late imperitabat, vetere apud Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas et augescente superstitione, arbitrantur Deas. Et l.de monirubs Germ. c. 8. Inesse etiam sanctum aliquid et providum (femivis) putant, nec aut consilia earum aspernantur, aut responsa negligunt. Vidimus sub divo Vespasiano Velledam diu apud pler osque Numinis locô habitam. Sed et olim Auriniam et complures alias venerati sunt etc. Unde colligitur, Germanos pro Apollinari et similibus Oraculis, consuluisse virgines ac feminas, quibus divini aliquid inesse existimarent neque illas tam pro Deabus (quod non nisi augescente superstitione factum) quam pro Vatibus ac Divinis, habuisse. Captam a Romanis postea, ductamque in Triumphum, praefatam Virignem, docet Statius Papinius, l. 1. Sylv. 4. Soteriis pro Rutilio Gallico, v. 90.——— Arctoas acies, Rhenumque rebellem,Captivaeque preces Veledae ———Quae Poetae verba non esse hâc parte corrupta, ut quidem contendunt. fidem fecerit Suidas in Θειάξουσα, ubi Dionis locum in ενλογαῖς περὶ πρεσβειῶν, a Fulvio Ursino editis, Fragm. 49. sed, ut solet, praeteritô Scriptoris nomine, adducit, plane similiter. Ita autem locus habet: Ο῞τι Μάσυος ὀ Νασαμόνων βασιλεὺς καὶ Γαύνα παρθένος, ἡ μετὰ την` Βζλήδα εν Κελτικῇ ςθειάζουσα, ἦλθον πρὸς τὸν Δομιτιανὸν καὶ τιμῆς παῤ ἀυτοῦ τυχόντες ἀνεκομίςθησαν, Masyus Nasamonum Rex, et Gauna Virgo, quae post Veledam in Celtica sive Germania furore fuit afflata divinô, ad Domitianum venerunt, honoreque ab eo affecti, domum sunt reversi. In quo loco, cum pro Νασαμόνων Suidas legat Σεννόων, rescribit Vossius Σεμνόνων, qui ad Albin, testibus Strabone, Tacitô, Ptolemaeô, Zosimô, imo et Velleiô. Vide Voss. de Idol. l. 3 c. 17. ut et in voce Velleda: namque utrôque modô vox scripta reperitur, ut visum. Domitius Velideam in omnibus libris Taciti scriptum se reperisse ait, unde Germanam vocem facile exsculpseris. Adde Cael. Rhodig. l. 18. c. 20. et Barthium, Animadvers. Papimanis d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.